Hervorgehobene Vokabeln entweder einzeln anklicken oder hier klicken für Gesamtverzeichnis!

"Quid cogitas tu de idolis, amice?"

C. Plinius Surae suo salutem dicit.

Alii putant idola esse, alii putant idola non esse; dicunt ea figuram solum ex eo habere, quod nos ea timemus. Quid cogitas tu de idolis, amice?
Ego contendo idola esse, tu quoque me minime irridebis, cum hanc fabulam leges. Erat Athenis aedificium magnum et magnificum, sed mirum et minime iucundum. Iterum atque iterum apparebat idolum, senex, qui fame et dolore laborabat et vinculis mandatus erat.
Illis, qui in hoc aedificio habitabant, non iam placuit ibi manere. Nam non solum noctu, sed etiam interdiu viri et mulieres idolum timebant, quod etiam memoria idoli iterum atque iterum vexati sunt. Itaque morbis variis laborabant.
Postremo aedificium ab eis relictum est. Cogitabant aedificium pretio haud magno aliis tradere.
Sed tum appropinquavit Athenodorus philosophus huic aedificio, legit pretium haud magnum esse. Postquam cuncta exploravit, aedificium ei placet; etiam gaudet, quod periculo lacessitus est.

Noctu dixit servis suis: "Relinquite me nunc! Epistulam scribam. Quod me ab idolo teget. Hoc modo animus meus neque negotio neque scientia vacuus erit, cum idolum apparebit."

Primum cuncta erant quieta, deinde vincula insonuerunt. Sed philosophus, cuius animus firmus manebat, oculos non ad idolum, sed ad epistulam, quam scribebat, movit.
Tum vidit umbram idoli iam in epistula sua apparere. Itaque spectavit ad idolum, quod iam apud eum stetit et, quod lingua ei non erat, capite signa dedit. Athenodorus autem idolum his fere verbis oravit: "Exspecta me! Nondum laborem meum relinquere possum; mox ad te adibo."
Quibus verbis idolum contentum non erat. Iterum eius vincula insonuerunt, iterum signa ab eo data sunt. Tum philosophus vidit hoc somnium non fuisse; epistulam reliquit et ad idolum spectavit.

Id veste quidem caput velavit, sed signis monstravit philosopho: "Mecum i!" Tandem Athenodorus idolo paruit.
Postquam in hortum aedificii ierunt, philosophus subito ab idolo relictus est. Athenodorus autem locum signo notavit. Postea iit ad decurionem Athenarum eumque his verbis monuit: "Explora hortum aedificii mei!"
Tum viri, qui eo missi sunt, hortum exploraverunt. Subito nonnullas partes corporis viderunt; etiam vincula ibi iacebant. Postquam corpus illud tandem publica sepultura terrae commissum est, idolum Athenodoro pepercit: Non iam apparuit.

Vale!

(nach Plinius, Brief 7, 27)

Hervorgehobene Vokabeln entweder einzeln anklicken oder hier klicken für Gesamtverzeichnis!